miércoles, 8 de abril de 2009

OVIS NIGRA






In Italia sunt multi pastores. Ille vir, qui in campo ambulat, pastor Iulii est. Pastor ovi nigrae et ovibus albis aquam et cibum dat. Pastor cani suo cibum dat. Iulius pastori suo panem dat.

Pastor, qui nullam nubem videt in caelo, cum cane et ovibus ad arborem adit. Pastor oves suas ad arborem ducit; sed ovis nigra cum paucis aliis in sole iacet.
Dum pastor in herba sub arbore dormit, ovis nigra ab ovibus albis abit et ad rivum currit; aquam bibit e rivo et silvam intrat!
Ovis nigra in magna silva, in arborum umbra est et sine timore inter arbores errat. Lupus autem prope ovem est et in silva cibum quaerit, dum pastor et canis ovem nigram quaerunt.

Canis ovis vestigia in terra reperit et dominum suum per silvam ducit ad ovem. Pastor, qui iam prope est, clamat: " Pete lupum!". Canis pastoris clamorem audit et sine timore lupum petit. Lupus autem ovem relinquit et montes petit.

Pastor quoque accurrit et suam ovem aspicit cum vestigiis dentium lupi in collo. Ovis oculos aperit et ad pastorem suum balat. Pastor laetus ovem in umeros imponit eamque portat ad ceteras oves, quae sine pastore in campo errant. Procul in monte lupus ululat.

No hay comentarios: